Latin · ~10 min
99.1.9 to 99.1.10
Augustine, SERMONES 99.1.9-10
Not analysed yet
respondent, "nescientes," sicut ait apostolus, "neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant:" respondent et dicunt, si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, "quae solueritis in terra, soluta erunt et in coelo." nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. daturus erat dominus hominibus spiritum sanctum, et ab ipso spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum uolebat intelligi dimitti peccata. nam quid es homo, nisi aeger sanandus? uis mihi esse medicus? mecum quaere medicum. nam hoc ut euidentius ostenderet dominus, ab spiritu sancto quem donauit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, "accipite spiritum sanctum;" et cum dixisset, "accipite spiritum sanctum," continuo subiecit, "si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei:" hoc est, spiritus dimittit, non uos. spiritus autem deus est. deus ergo dimittit, non uos. sed ad spiritum quid estis uos? "nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in uobis?" et iterum: "nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo?" deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia uiua templa sunt. sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. per Ioannem quibusdam dedit, ipsi Ioanni per quem dedit? merito uolens deus hoc ostendere, et huic ueritati attestari, cum quidam in Samaria euangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo euangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt spiritum sanctum, et baptizati erant. nuntiatum est discipulis, qui erant Ierosolymis, et uenerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent spiritum sanctum. et ita factum est: uenerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt spiritum sanctum. quia tunc sic dabatur spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. acceperunt ergo spiritum sanctum, et in eis euidenter apparuit. quod cum uidisset Simon, putans hoc esse hominum, uoluit esse et suum. quod hominum putauit, ab hominibus emere uoluit. "quantam," inquit, "uultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur spiritus sanctus?" tunc eum detestatus Petrus ait: "non est tibi pars neque sors in hac fide. donum enim dei putasti pecunia comparandum? pecunia tua tecum sit in perditionem:" et caetera quae ibi congruenter locutus est.