Latin · ~14 min
99.1.5 to 99.1.6
Augustine, SERMONES 99.1.5-6
Not analysed yet
accipite ergo pauca. si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. da nunc duos homines, ut sub exemplis euidentioribus quod proposui cogitetis. unus eorum peccatis plenus est, diu pessime uixit; alter eorum pauca peccauit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus Donatum est uni, minus alteri. interrogo quantum quisque diligat. si inuenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccauit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. interrogo alium quantum diligat, inuenio minus: nam si inuenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo uerbis domini? quomodo uerum erit quod ueritas dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccaui; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. tu uerum dicis, an Christus? ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, "cui modicum dimittitur, modicum diligit." illi ergo plus credo, qui te plus nouit. parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. quid ergo, inquit, facere debui? multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? angustat nos; sed dominus qui haec uera proposuit, ab angustiis liberet me. dictum est hoc propter Pharisaeum illum, qui uel nulla uel pauca se putabat habere peccata. non enim dominum inuitaret, nisi aliquantum diligeret. sed quam parum erat? non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae nouerat quid sanaretur, et a quo sanaretur. o Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. quid ergo, inquit ille? ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. uenit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. sed petra est refugium hericiis et leporibus. uenit ergo ad petram, inuenit refugium, accipit auxilium. alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? contra domini uerba ueniemus, "cui modicum dimittitur, modicum diligit?" ita plane, cui modicum dimittitur. sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? deo gratias, quod motu et uoce uestra intellexisse uos significastis. iam, ut uideo, soluta quaestio est. hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante deo pauca commisit. cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. adulter non fuisti in illa tua uita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. hoc tibi dicit deus tuus: regebam te mihi, seruabam te mihi. ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. agnosce ergo gratiam eius, cui debes et quod non admisisti. mihi debet iste quod factum est, et dimissum uidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.