Latin · ~14 min
99.1.7 to 99.1.8
Augustine, Sermones 99.1.7-8
Not analysed yet
iam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis breuitate soluimus; aut si nondum soluimus debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breuiter uideamus de remissione peccatorum. homo putabatur Christus, et ab illo qui inuitauit, et ab eis qui pariter discumbebant. nescio quid illa peccatrix plus in domino uiderat. nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? nouerat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem nouerant hominem non posse dimittere. et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes domini, omnes hi nouerant hominem non posse peccata dimittere. cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. denique cum dixisset mulieri, "dimittuntur tibi peccata tua;" continuo illi, "quis est iste qui et peccata dimittit?" quis est iste, quem iam mulier peccatrix cognouit? tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia maiore forsitan febre mentem etiam perdidisti. nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et deum credidit. "quis est iste," inquiunt, "qui et peccata dimittit?" et dominus, "quis est iste," dicentibus, non dixit, filius dei, uerbum dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, soluit quaestionem motus illorum. qui enim uidebat discumbentes, audiebat cogitantes; conuersus ad mulierem, "fides tua," inquit, "te saluam fecit." isti qui dicunt, "quis est iste qui et peccata dimittit?" qui me putant hominem, hominem putent. "fides tua te saluam fecit." medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praeuidebat. futuri erant homines qui dicerent: ego peccata dimitto, ego iustifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, "noli me tangere." usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in gestis ipsis legere potestis, cum eis a cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos uelut nostra contagio perueniret. uide si non est, "noli me tangere, quia mundus sum." alio autem die, ubi opportunius erat, commemorauimus eos huius miserrimae uanitatis, cum ageretur de ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se scriptura dei fuisse commonitos, quia uidelicet scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis:" diximus, si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, "non sedi in concilio uanitatis;" quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, "et cum iniqua gerentibus non introibo?" ergo in hoc quod dicunt, "noli me tangere, quia mundus sum," similes sunt illi Pharisaeo qui dominum inuitauerat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. melior ergo Iudaeis quam haereticis apparuit intellectus. Iudaei quid dixerunt? "quis est hic, qui et peccata dimittit?" audet sibi homo hoc usurpare? quid contra haereticus? ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. respondeat illi, non ego, sed Christus: o homo, quando ego a Iudaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. non ego, respondet tibi Christus. o haeretice, tu cum sis homo, dicis: ueni, mulier; ego te saluam facio. ego cum putarer homo, dixi: "uade, mulier; fides tua saluam te fecit."