Latin · ~2 min
19.2.6 to 19.2.8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.2.6-8
Not analysed yet
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? Socrates quidem dicebat multos homines propterea velle vivere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut viveret. Hippocrates autem, divina vir scientia, de coitu venerio ita existimabat, partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius verba haec traduntur: τὴν συνουσίαν εἶναι μικρὰν ἐπιληψίαν.