Latin · ~8 min
Lines 31.131-31.173
Ausonius, Epistulae 31.131-173
Not analysed yet
nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.
sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo
tempore qui fuerim, quo non perversus habebar
et perversus eram falsi caligine cernens,
stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.
quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
agnosci datur a summo genitore novari,
quod non more meo geritur: non, arbitror, istic
confessus dicar mutatae in prava notandum
errorem mentis, quoniam sim sponte professus
me non mente mea vitam mutasse priorem,
mens nova mi,fateor, means nonmea: non meaquondam,
set mea nunc auctore deo, qui, si quid in actu
ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,
gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,
cuius praeceptis partum est, quod Christus amaret.
Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum,
quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
Paulinus, cui te non infitiare parentem,
nec modo, cum credis perversum, sic mea verti
consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
Ausonii, feret ille tuae sua praemia laudi
deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
Unde, precor, meliora putes nec maxima perdas
praemia detestando tuis bona fontibus orta.
non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum
vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
Pcgaseum vixisse equitem, licet avia multi
numine agente eolant, clari velut ante sophorum
pro studiis musisque suis: ut nunc quoque, castis
qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,
non inopes animi neque de feritate legentes
desertis habitare locis; sed in ardua versi
sidera spectantesque deum verique profunda
perspicere intenti de vanis libera curis
otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
cunctaque divinis inimica negotia donis,
et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent
speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
quam referet certus non desperantibus auctor,
si modo non vincant vacuis praesentia rebus,
quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur
secreta ignitus penetrans caelestia sensus.