Latin · ~8 min
Lines 31.174-31.217
Ausonius, Epistulae 31.174-217
Not analysed yet
namque caduca patent nostris, aeterna negantur
visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus,
spernentes varias, rerum spectacula, formas
et male corporeos bona sollicitantia visus.
attamen haec sedisse illis sententia visa est,
tota quibus iam lux patuit verique bonique,
venturi aeternum saecli et praesentis inane.
At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
litoris, unde haec iam tam festinata locorum
invidia est? utinam iustus me carpere livor
incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,
non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
increpites studiis neque me vel coniuge carpas
vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,
nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,
qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,
hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos
nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,
humanisque agitare locis, studia ipsa piorum
testantur mores hominum; nec enim impia summum
gens poterit novisse deum: sint multa locorum,
multa hominum studiis inculta, expertia legum,
quae regio agresti ritu earet? aut quid in istis
improbitas aliena nocet? quod tu mihi vastos
Vaseoniae saltus et ninguida Pyrenaei
obicis hospitia, in primo quasi limine fixus
Hispanae regionis agam nec sit locus usquam
rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem
usque patet mersos spectans Hispania soles.
sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum,
num lare barbarico rigui mutatus in ipsos,
inter quos habui, socia feritate colonos?
non recipit mens pura malum neque levibus haerent
inspersae fibris maculae: si Vascone saltu
quisquis agit purus sceleris vitam, integer aeque
nulla ab inhumano morum contagia ducit
hospite, sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
qui diversa colo, ut colui, loca iuncta superbis
urbibus et laetis hominum celeberrima cultis?