Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xix Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.43
Unproofread scanNot analysed yet
At parte interiore domus secretus Ulysses. Ulysses cum Telemacho arma omnia de medio amoliuntur, procis perniciem comparantes, ne quid aut munimenti, aut teli relinqueretur, qui vel cavere vim, vel inferre possent: ad Penelopen inde accitu ipsius pergit, ibique, ut Eumaeo dixerat, Cretensem se esse mentitur, Ulyssemque apud se hospitio diversatum comminiscitur. Mox cum Euryclia ejus nutrix hospitalis officii causa pedes ejus clueret, tactu manus animadvertit cicatricem, quam habebat ex vulnere in Parnasso quondam suis dente percussus. Quo argumenta alumnum suum esse agnoscit, sed ab eodem, ne quid ultra vel quaerat, vel garriat, coercetur.