Latin
〈Epigrammaton Liber.〉, III.
Ausonius, Opuscula 3-2
Not analysed yet
Cedere quae lato nescit fera saucia ferro
armatique urget tela cruenta viri,
quam grandis parvo patitur sub vulnere mortem
et solam leti vim probat esse manum!
mirantur casusque novos subitasque ruinas
. . . . . . . . . . . . . .
nec contenta ictos letaliter ire per artus
coniungit mortes una sagitta duas.
plurima communi pereunt si fulminis ictu,
haec quoque de caelo vulnera missa putes.