Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 107
Unproofread scanNot analysed yet
quis rebus addere se, &nouum aliquod reperire conetur, ille tamen omninò sibi proponet &destinabit, vnum aliquod Inuentum (nec vltra) perscrutari &eruere; vt Magnetis naturam, Maris fluxum &refluxum, Thema Coeli, &huiusmodi, quae secreti aliquid habere videntur, &hactenus parùm foelicitèr tractata sint: Quum summae sit imperitiae, rei alicuius naturam in se ipsâ perscrutari: quandoquidem eadem Natura, quae in alijs videtur latens &occulta, in alijs manifesta sit, &quasi palpabilis; atque in illis admirationem, in his nè attentionem quidem moueat: vt sit in Naturâ Consistentiae, quae in ligno vel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque ampliùs de fugà separationis aut solutionis continuitatis inquiritur: At in Aquarum bullis eadem res videtur subtilis, &ingeniosa; quae bullae se conijciunt in pelliculas quasdam, in Hemisphaerij formam curiose effictas, vt ad momentum temporis euitetur solutio continuitatis. Atque prorsùs illa ipsa quae habentur pro secretis, in alijs habent naturam manifestam &communem; quae nunquàm se dabit conspiciendam, si hominum Experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantùm versentur. Generalitèr autem &vulgò, in Operibus Mechanicis habentur pro nouis Inuentis, si quis tampridèm Inuenta subtiliùs poliat, vel ornet elegantiùs, vel simùl vniat &componat, vel cum vsu commodiùs copulet, aut opus maiore, aut etiam minore quàm fieri consueuit mole vel volumine exhibeat, &similia. Itaquè minimè mirum est, si nobilia, &genere humano digna Inuenta in lucem extracta non sint, quùm homines huiusmodi exiguis pensis, &puerilibus, contenti &delectati fuerint; quinetiam in ijsdem se magnum aliquod sequutos, aut assequutos putauerint. LXXXIX. Equè illud praetermittendum est, quòd nacta sit NPhilosophia Naturalis per omnes aetates aduersarium molestum &difficilem; Superstitionem nimirùm, &zelum Religionis caecum &immoderatum.