Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 108
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim videre est apud Graecos, eos, qui primùm causas naturales Fulminis &Tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in Deos eo nomine damnatos: Nec multò meliùs à nonnullis antiquorum Patrum Religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex certißimis demonstrationibus (quibus nemo hodiè sanus contradixerit) Terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti Antipodas esse asseruerunt. Quinetiàm, vt nunc sunt res, conditio sermonum de Naturâ facta est durior &magis cum periculo, propter Theologorum Scholasticorum Summas &Methodos; qui cùm Theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, &in Artis formam effinxerint, hoc insupèr effecerunt, vt pugnax &spinosa AristoteIis Philosophia Corpori Religionis, plus quàm par erat, immisceretur. Eodèm etiam spectant (licèt diuerso modo) eorum qui veritatem Christianae Religionis Commentationes. ex Principijs &Authoritatibus Philosophorum deducere &confirmare haud veriti sunt; Fidei &Sensus coniugium tanquam legitimum multâ pompâ &solennitate celebrantes, &gratâ rerum varietate animos hominum permulcentes; sed interim Diuina Humanis.