Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 109
Unproofread scanNot analysed yet
impari conditione, permiscentes. At in huiusmodi Misturis Theologiae cum Philosophiâ, ea tantùm, quae nunc in Philosophiâ recepta sunt, comprehenduntur; sed noua, licèt in melius mutata, tantùm non summouentur &exterminantur. Denique inuenias, ex quorundam Theologorum imperitiâ, aditum alicui Philosophiae, quamuis emendatae, pene interclusum esse. Alij siquidèm simpliciùs subuerentur, ne fortè altior in Naturam inquisitio vltra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes &perperam torquentes ea quae de diuinis Mysterijs in Scripturis Sacris aduersus rimantes secreta diuina dicuntur, ad occulta Naturae, quae nullo interdicto prohibentur. Alij callidius conijciunt &animo versant, si media ignorentur, singula ad manum &virgulam diuinam (quod Religionis, vt putant, maximè intersit) faciliùs posse referri: quod nihil aliud est, quàm Deo per mendacium gratificari velle. Alij ab exemplo metuunt, ne motus &mutationes circa Philosophiam in Religionem incurrant, ac desinant. Alij denique solliciti videntur, ne in Naturae inquisitione aliquid inueniri poßit, quod Religionem (praesertim apud indoctos) subuertat, aut saltem labefactet.