Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 110
Unproofread scanNot analysed yet
At isti duo posteriores metus nobis videntur omninò sapientiam animalem sapere; ac si homines in mentis suae receßibus &secretis cogitationibus de firmitudine Religionis, &Fidei in Sensum imperio diffiderent ac dubitarent; &proptereà ab inquisitione Veritatis in Naturalibus periculum illis impendêre metuerent. At verè rem reputanti, Philosophia Naturalis, post Verbum Dei, certißima Superstitionis medicina est; eademque probatißimum Fidei alimentum. Itaque meritò Religioni donatur tanquàm fidisima Ancilla: cùm altera Voluntatem Dei, altera Potestatem manifestet. Neque enim errauit ille qui dixit; Erratis, nescientes Scripturas, &Potestatem Dei: informationem de Voluntate, &meditationem de Potestate, nexu indiuiduo commiscens &copilans. Interim minùs mirum est si Naturalis Philosophiae incrementa cohibita sint; cum Religio, quae plurimùm apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam &zelum incautum in partem contrariam transierit, &abrepta fuerit. XC. Vrsùs in moribus &institutis Scholarum, AcaRdemiarum, Collegiorum, &similium Conuentuum, quae doctorum hominum sedibus, &eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui Scientiarum aduersa inueniuntur. Lectiones enim &Exercitia ita sunt disposita, vt aliud à consuetis haud facilè cuiquam in mentem veniat cogitare, aut contemplari. Si verò vnus aut alter fortasse iudicij libertate vti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere poßit: ab aliorum autem consortio nihil capiet vtilitatis. Sin &hoc tolerauerit, tamen in capessendà fortunâ industriam hanc &magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur.