Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 116
Unproofread scanNot analysed yet
Empirici, formicae more congerunt tantùm &vtuntur: Rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt: Apis verò ratio media est, quae materiam ex floribus horti &agri elicit; sed tamen eam propriâ facultate vertit &digerit. Neque absimile Philosophiae verum opificium est; quod nec Mentis viribus tantùm aut praecipuè nititur neque ex Historia Naturali &Mechanicis Experimentis praebitam materiam, in Memoriâ integram, sed in Intellectu mutatam &subactam reponit. Itaque ex harum facultatum (Experimentalis scilicet, &Rationalis) arctiore &sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) benè sperandum est. XCVI. Aturalis Philosophia adhuc syncera non inueniNtur, sed infecta &corrupta: In Aristotelis scholâ, per Logicam; in Platonis scholâ, per Theologiam naturalem; in secundâ scholâ Platonis, Procli, &aliorum, per Mathematicam; quae Philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet. At ex Philosophiâ naturali purâ &impermistà, meliora speranda sunt. Nemo XCVII Temo adhuc tantà mentis constantiâ &rigore Ninuentus est, vt decreuerit &sibi imposuerit, Theorias &Notiones communes penitùs abolere, &