Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 117
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectum abrasum &aequum ad particularia de integro applicare. Jtaque Ratio illa, humana quam habemus, ex multâ fide, &multo etiam casu; nec non ex puerilibus, quas primò hausimus, Notionibus, farrago quaedam est &congeries. Quòd si quis aetate maturâ, &sensibus integris, &mente repurgatâ, se ad Experientiam &ad Particularia de integro applicet, de eo meliùs sperandum est. Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni: neque quis nos vanitatis arguat, antequàm exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem vanitatem spectat. Etenim de Alexandro &eius rebus gestis Aeschines ita loquutus est: Nos certè vitam mortalem non viuimus; sed in hoc nati sumus, vt posteritas de nobis portenta narret &praedicet: perindè ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset. At aeuis sequentibus Titus Liuius meliùs rem aditertit &introspexit, atque de Alexandro huiusmodi quippiam dixit: Eum non aliud quàm bene ausum vana contemnere. Atque simile etiam de nobis iudicium futuris temporibus factum iri existimamus: Nos nil magni fecisse; sed tantùm ea quae pro magnis habentur, minoris fecisse. Sed interim (quod iam diximus) non est spes nisi in Regeneratione Scientiarum; vt eae scilicet ab Experientiâ certo ordine excitentur &rursus condantur: quod adhuc factum esse aut cogitatum, nemo (vt arbitramur) affirmauerit. XCVIII.