Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 118
Unproofread scanNot analysed yet
Tque Experientiae fundamenta (quando ad Rhanc omninò deueniendum est) aut nulla, aut admodùm infirma adhuc fuerunt; nec Particalarium sylua &materies, vel numero, vel genere, vel certitudine, informando Intellectui competens, aut vllo modo sufficiens adhuc quaesita est &congesta. Sed contrà homines Docti (supini sanè &faciles) rumores quosdam Experientiae, &quasi famas &auras eius ad Philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominùs pondus legitimi testimonij attribuerunt. Ac veluti si Regnum aliquod aut Status non ex literis &relationibus à Legatis &Nuntijs fide dignis mißis, sed ex Vrbanorum sermunculis &ex triuijs consilia sua &negotia gubernaret; omninò talis in Philosophiam administratio, quatenùs ad Experientiam, introducta est. Nil debitis modis exquisitum, nil verificatum, nil numeratum, nil appensum, nil dimensum in NNaturali Historiâ reperitur. At quod in obseruatione indefinitum &vagum, id in informatione fallax &infidum est. Quod si cui haec mira dictu videantur, &querelae minùs iustae propiora; cùm Aristoteles tantus ipse vir, &tanti Regis opibus subnixus, tam accuratam de Animalibus Historiam confecerit; atque alij nonnulli maiore diligentiâ (licèt strepitu minore) multa adiecerint; &rursùs alij de Plantis, de Metallis, &Foßilibus, historias &narrationes copiosas conscripserint; is sanè non satis attendere &perspicere videtur, quid agatur in praesentiâ.