Latin
LXXVIII
Bacon, Instauratio magna 119
Unproofread scanNot analysed yet
Alia enim est ratio NNaturalis Historiae, quae propter se confecta est; alia eius, quae collecta est ad informandum Intellectum in ordine ad condendam Philosophiam. Atque hae duae Historiae tùm alijs rebus, tùm praecipuè in hoc differunt; quòd prima ex illis specierum naturalium varietatem, non Artium echanicarum Experimenta contineat. Quemadmodùm enim in Ciuilibus ingenium cuiusque, &occultus animi affectuumque sensus meliùs elicitur, cùm quis in perturbatione ponitur, quàm aliàs: Simili modo, &occulta Naturae magis se produnt per vexationes Artium, quàm cum cursu suo meant. Itaquè tum demùm benè