Latin
119
Bacon, Instauratio magna 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
sperandum est de Naturali Philosophiâ, postquam Historia Naturalis (quae eius basis est &fundamentum) meliùs instructa fuerit: anteà verò minimè. XCIX. Tque rursùs in ipsà Experimentorum MeAchanicorum copiâ, summa eorum quae ad fntellectûs informationem maximè faciunt, &iuuant, detegitur inopia. Mechanicus enim de veritatis inquisitione nullo modo sollicitus, non ad alia, quàm quae operi suo subseruiunt, aut animum erigit, aut manum porrigit.