Latin
120
Bacon, Instauratio magna 120
Unproofread scanNot analysed yet
Tum verò de Scientiarum vlteriore progressu Spes benè fundabitur, quùm in Historiam Naturalem recipientur &aggregabuntur complura experimenta, quae in se nullius sunt vsùs, sed ad inuentionem causarum &Axiomatum tantùm faciunt; quae nos Lucifera Experimenta, ad differentiam Fructiferorum, appellare consueuimus. Illa autem miram habent in se virtutem &conditionem; hanc videlicèt, quòd nunquàm fallant, aut frustrentur. Cùm enim ad hoc adhibeantur, non vt opus aliquod efficiant, sed vt causam naturalem in aliquo reuelent, quaqua versùm cadunt, intentioni aequè satisfaciunt, cùm quaestionem terminent. Tnon solùm copia maior Experimentorum quaeArenda est &procuranda, atque etiam alterius generis, quàm adhuc factum est; sed etiam Methodus planè alia, &Ordo, &Processus, continuandae &prouehendae Experientiae, introducenda. Vaga enim Experientia, &se tantùm sequens, (vt superiùs dictum est) mera palpatio est, &homines potiùs stupefacit, quàm informat. At cùm Experientia lege certâ procedet, seriatim &continentèr; de Scientijs aliquid melius sperari poterit. CI. Ostquàm verò Copia &Materies Historiae A. Naturalis &Experientiae talis, qualis ad opus Intelle.