Latin
121
Bacon, Instauratio magna 121
Unproofread scanNot analysed yet
Tni. Intellectûs, siue ad opus Philosophicum requiritur, praestò iam sit ¶ta tamen nullo modo sufficit Intellectus, vt in illam Materiem agat spontè &memoritèr; non magis, quàm si quis Computationem alicuius ephemeridis memoritèr se tenere, &superare poße speret. Atque hactenùs tamen potiores Meditationis partes, quam Scriptionis in inueniendo fuerunt; neque adhùc Experientia literata facta est: Atqui nulla nisi de Scripto inuentio probanda est. Illâ verò in vsum veniente, ab Experientià facta demùm literatâ, meliùs sperandum. CII. Tque insupèr cùm tantus sit particularium nuAmerus, &quasi exercitus, isque ità sparsus &diffusus, vt Intellectum disgreget &confundat; de velitationibus, &leuibus Motibus, &transcursibus Intellectùs, non benè sperandum est; nisi fiat instructio &coordinatio per tabulas inueniendi idoneas, &benè dispositas, &tanquàm viuas, eorum quae pertinent ad subiectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata &digesta, Mens applicetur. CIII. TErùm post Copiam particularium, ritè &ordine, veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad Inquisitionem, &inuentionem nouorum particularium, aut operum; aut saltèm, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquàm omnia omnium Artium Experimenta collecta &digesta fuerint, atque ad vnius hominis notitiam &iudicium peruenerint; quin ex ipsâ traductione Experimentorum vnius Artis in alias, multa noua inueniri possint, ad humanam vitam &statum vtilia, per istam Experientiam quam vecamus Literatam, sed tamen minora de eâ speranda sunt; Maiora verò à nouâ luce Axiomatum, ex particularibus illis certà viâ ®ulâ eductorum, quae rursùs noua particularia indicent &designent. Neque enim in plano via sita est, sed ascendendo, &descendendo; Ascendendo primò ad Axiomata, Descendendo ad Opera. CIV Eque tamen permittendum est, vt Intellectus à Nparticularibus, ad Axiomata remota, &quasi