Latin
122
Bacon, Instauratio magna 122
Unproofread scanNot analysed yet
generalißima (qualia sunt Principia (quae vocant, Artium, &Rerum) saliat, &volet. &ad eorum immotam veritatem Axiomata media probet, &expediat: auod adhùc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per Demonstrationes quae fiunt per Syllogismum, iampridem edocto &assuefacto. Sed de Scientijs tum demùm benè sperandum est, quando per Scalam veram, &per gradus continuos, &non intermissos, aut hiulcos, à particularibus ascendetur ad Axiomata minora, &deindè ad media, alia alijs superiora, &postremò demùm ad generalißima. Etenim Axiomata infima non multùm ab Experientiâ nudà discrepant. Suprema LIAI. prema verò illa, &generalißima (quae habentur) notionalia sunt, &abstracta, &nil habent solidi. At media sunt Axiomata illa vera, &solida, &viua, in quibus humanae res, &fortunae, sitae sunt; &supra haec quoque, tandem ipsa illa generalisima; talia scilicèt, quae non abstracta sint, sed per haec media verè limitantur. Jtaque hominum Intellectui non plumae addendae, sed plumbum potiùs, &pondera, vt cohibeant omnem saltum &volatum.