Latin
123
Bacon, Instauratio magna 123
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc adhùc factum non est; Quùm verò factum fuerit, meliùs de Scientijs sperare licebit. CV. TNconstituendo autem Axiomate, forma InduEctionis alia quàm adhuc invsu fuit, excogitanda est; eáque non ad Principia tantùm (quae vocant) probanda &inuenienda, sed etiam ad Axiomata minora, &media, demquè omnia. Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem, res puerilis est, &precariò concludit, &periculo exponitur ab instantiâ contradictoriâ, &plerumquè secundum pauciora quàm par est, &ex his tantummodò quae praestò sunt, pronunciat. At Inductio, quae ad inuentionem &demonstrationem Scientiarum &Artium erit vtilis, Naturam separare debet, per reiectiones &exclusiones debitas, ac deindè post negatiuas tot quot sufficiunt, super affirmatiuas concludere; quod adhuc factum non est, nec tentatum certè, nisi tantummodò à Platone, qui ad excutiendas definitiones &idaeas, hac certè formà Inductionis aliquatenùs vtitur. Verùm ad huius Inductionis, siue Demonstrationis instructionem bonam &legitimam, quàmplurima adhibenda sunt, quae adhùc nullius mortalium cogitationem subiere; adeò vt in eâ maior sit consumenda opera, quàm adhuc consumpta est in Syllogismo.