Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 179
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam circa hanc Instantiam diligentior facienda est inquisitio. Videtur enim Calx viua aquâ aspersa concipere calorem; vel propter vnionem caloris qui anteà distrahebatur, (vt antè dictum est de Herbis conclusis) vel ob irritationem &exasperationem spiritus ignei ab aquâ, vt fiat quidam conflictus &antiperistasis. Vtra verò res sit in causâ, faciliùs apparebit, si loco Aquae immittatur Oleum: Oleum enim aequè ac Aqua valebit ad vnionem spiritûs inclusi, sed non ad irritationem. Etiam faciendum est Experimentum latiùs tam in cineribus &calcibus diuersorum corporum, quàm per immißionem diuersorum liquorum. Huic Instantiae subiungitur Negatiua aliorum Metallorum, quae sunt magis mollia &fluxa. Etenim bracteolae Auri solutae in liquorem per Aquam Regis, nullum dant calorem ad tactum in dißolutione: neque similitèr plumbum in Aquâ forti. Neque etiam Argentum viuum, (vt memini) sed Argentum ipsum parùm excitat caloris, atque etiam Cuprum, (vt memini) sed magis manifestò Stannum, atque omnium maximè Ferrum &Chalybs; quae non solùm fortem excitant calorem in disolutione, sed etiam violentam ebullitionem. Itaque videtur calor fieri per conflictum, cùm Aquae fortes penetrant, &fodiunt, &diuellunt partes corporis, &corpora ipsa resistunt. Vbi verò corpora faciliùs cedunt, vix excitatur Calor. Calori Animalium nulla subiungitur Negatiua, nisi nsectorum (vt dictum est) ob paruitatem corporis. Etenim in Piscibus collatis ad Animalia terrestria In Vemagis notatur gradus coloris, quàm priuatio. getabilibus autem &Plantis nullus percipitur gradus caloris ad tactum, neque in lachrymis ipsorum, neque in Medullis recentèr apertis.