Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 180
Unproofread scanNot analysed yet
At in Animalibus magna reperitur diuersita: Caloris, tum in partibus ipsorum; (alius est enim calor circa Cor, alius in Cerebro, alius circa Externa) tum in Accidentibus eorum, vt in exercitatione vehementi, &febribus. Huic Instantiae vix subiungitur Negatiua. Quinetiam excrementa Animalium non recentia manifestè habent calorem potentialem, vt cernitur in impinguatione Soli. Liquores (siue Aquae vocentur, siue Olea) qui habent magnam &intensam acrimoniam, exequuntur opera caloris in diuulsione corporum, atque adustione post aliquam moram: sed tamen ad ipsum tactum manus non sunt calidi ab initio. Operantur autem secundùm analogiam, &poros corporis cui adiunguntur. Aqua enim Regis Aurum soluit, Argentum minimè: At contrà, Aqua fortis Argentum soluit, Aurum minimè: Neutrum autem soluit Vitrum; &sic de caeteris. Fiat Experimentum spiritûs vini in Lignis, ac Ad 24. 29. etiam in Butyro, aut Cerâ, aut Pice; si fortè per celorem suum ea aliquatenus liquefaciat. Etenim Instantia 24. ostendit potestatem eius imitatiuam Caloris in incrustationibus. Itaque fiat similitèr Experimentum in Liquefactionibus. Fiat etiam Experimentum per Vitrum Graduum siue Calendare, quod concauum sit in summitate suâ per exterius &immittatur in illud concauum exterius, spiritus vini benè rectificatus, cum operculo vt meliùs contineat calorem suum; ¬etur vtrùm per calorem suum faciat aquam descendere.