Latin
PEEIINTIIF
Bacon, Instauratio magna 181
Unproofread scanNot analysed yet
Aromata, &Herbae acres ad palatum, multò magis sumptae interiùs, percipiuntur calida. Videndum itaque in quibus alijs materijs exequantur opera caloris. Atque referunt Nautae, cùm cumuli &massae Aromatum diù conclusae subitò aperiuntur, periculum instare illis qui eas primò agitant &extrahunt, à febribus &inflammationibus spiritus. Similitèr fieri poterit Experimentum, vtrùm pulueres huiusmodi Aromatum aut Herbarum non arefaciant Laridum, &carnem suspensam super ipsos, veluti fumus Ignis. Acrimonia siue Penetratio inest tam Frigidis, qualia sunt Acetum, &Oleum Vitrioli; quam Calidis, qualia sunt oleum Origani &similia. Itaque similitèr &in Animatis cient dolorem, &in non- Animatis diuellunt partes &consumunt. Neque huic Instantiae subiungitur Negatiua. Atque in Animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris. Communes sunt complures actiones &Calidi, &Frigidi, licèt diuersâ admodùm ratione. Nam &niues, puerorum manus videntur paulò pòst vrere& frigora tuentur carnes à putrefactione, non minùs quam ignis; &Calores contrahunt corpora in minus, quod faciunt &Frigida. Verùm haec &similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido. Tertiò Aphor. XIII.