Latin
226
Bacon, Instauratio magna 226
Unproofread scanNot analysed yet
Instantiae quae sequuntur sunt Constitutiuae: videlicèt, quòd qui non olfaciunt, sed sensu eo à Naturâ destituti sunt, non percipiant, aut gustu distinguant cibum rancidum, aut putridum; neque similitèr Alliatum, aut Rosatum, aut huiusmodi. Rursùs, illi qui per accidens Nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum, aut rancidum, aut Aquâ Rosaceâ inspersum. Rursùs, qui afficiuntur huiusmodi rheumate, si in ipso momento cùm aliquid foetidum aut odoratum habent in Ore, siue palato, emungant fortitèr; in ipso Instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati. Quae Instantiae dabunt &constituent hanc Speciem, vel partem potiùs Gustus; vt Sensus Gustationis ex parte nihil aliud sit, quàm Olfactus Interior, transiens &descendens à N arium Meatibus superioribus in Os &Palatum. At contrà, Salsum, &Dulce, &Acre, &Acidum, &Austerum, &Amarum, &similia; haec (inquam) omnia aequè sentiunt illi, in quibus Olfactus deest, aut obturatur, ac quisquam alius: vt manifestum sit, Sensum Gustûs esse Compositum quiddam ex Olfactu Interiori, &Tactu quodam exquisito. de quo nunc non est dicendi locus. Similitèr, Exempli gratiâ; Sit Natura Inquisita, Communicatio Qualitatis, absque Commistione Substantiae. Instantia Lucis, dabit vel constituet vnam Speciem Communicationis; Calor verò &MMagnes, alteram. Communicatio enim Lucis est tanquàm Momentanea, &statim perit, amotâ Luce Originali.