Latin
227
Bacon, Instauratio magna 227
Unproofread scanNot analysed yet
At Calidum, &Virtus Magnetica, postquàm tramissa fuerint, vel potius excitata in alio Corpore, haerent &manent ad tempus non paruum, amoto primo mouente. Deniquè magna est omninò Praerogatiua Instantiarum Constitutiuarum; vt quae plurimùm faciant, &ad Definitiones, (praesertim particulares) &ad Diuisiones, siue Partitiones Naturarum; de quo non malè dixit Plato, Quòd habendus sit tanquàm pro Deo, qui Definire &Diuidere benè sciat. XXVII. INter Praerogatiuas Instantiarum ponemus sexto Aloco Instantias Conformes, siue Proportionatas; quas etiam Parallelas, siue Similitudines Physicas, appellare consueuimus. Eae verò sunt, quae ostendunt Similitudines &Coniugationes rerum, non in Formis Minoribus (quod faciunt Instantiae Constitutiuae) sed planè in Concreto. Itaquè sunt tanquam primi &infimi Gradus ad vnionem Naturae. Neque constituunt aliquod Axioma statim ab initio; sed indicant &obseruant tantùm quendam Consensum Corporum. Attamen licèt non multùm promoueant ad inueniendas Formas; nihilominùs magna cum vtilitate reuelant partium Vniuersi fabricam, &in membris eius exercent velutì Anatomiam quandam, atque proindè veluti manu-ducunt interdum ad Axiomata sublimia &nobilia. praesertim illa quae ad Mundi conficurationem pertinent, potiùs quàm ad Naturas &Formas simplices.