Latin
228
Bacon, Instauratio magna 228
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratiâ; Instantiae Conformes sunt quae sequuntur: Speculum, &Oculus; &similitèr fabrica Auris, &loca reddentia Eccho. Ex quà (onformitate, praeter ipsam obseruationem Similitudinis, quae ad multa vtilis est, procliue est insupèr colligere &formare illud Axioma; videlicèt, Organa Sensuum &Corpora quae pariunt reflexiones ad Sensus, esse similis Naturae. Rursùs ex hoc ipso admonitus Intellectus, non aegrè insurgit ad Axioma quoddam altius &nobilius. Hoc nimirùm; Nihil interesse inter Consensus, siue Sympathias Corporum sensu praeditorum, &inanimatorum sine sensu, nisi quòd in illis accedat spiritus Animalis ad Corpus ita dispositum; in his autem absit. Adeò vt quot sint Consensus in Corporibus inanimatis, tot poßint esse sensus in Animalibus, si essent perforationes in Corpore Animato, ad discursum spiritûs Animalis in membrum ritè dispositum, tanquam in Organum idoneum. Et rursus, quot sint sensus in Animalibus, tot sint proculdubiò Motus in Corpore inanimato, vbi Spiritus Animalis abfuerit; licèt neceße sit multò plures esse Motus in Corporibus inanimatis, quam Sensus in Animatis, propter paucitatem Organorum Sensus. Atque huius rei ostendit se Exemplum valdè manifestum in doloribus. Etenim quùm sint plura genera Doloris in Animalibus, &tanquàm varij illius Characteres (veluti alius est Dolor Vstionis, alius Frigoris intensi, alius Puncturae, alius Compreßionis, alius Extensionis, &similium) certißimum est omnia illa, quoad Motum, inesse Corporibus inanimatis: veluti Ligno, aut Lapidi, cùm vritur aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, &sic de alijs, licèt non subintrent Sensus, propter absentiam Spiritûs Animalis. Item Instantię Conformes (quod mirum fortaßè dictu) sunt Radices &Rami Plantarum.