Latin
229
Bacon, Instauratio magna 229
Unproofread scanNot analysed yet
Omne enim Vegetabile intumescit, &extrudit partes in Circumferentiam, tam sursum quàm deorsum. Neque alia est differentia Radicum &Ramorum, quam quòd Radix includatur in terrâ, &Rami exponantur Aeri, &Soli. Si quis enim accipiat Ramum tenerum &vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licèt non cohaereat ipsi Solo, gignit statim non Ramum, sed Radicem. Atque vice versâ, si terra ponatur superiùs, atque ita obstruatur Lapide, aut aliquâ durâ substantiâ, vt Planta cohibeatur, nec poßit frondescere sursùm: edet Ramos in Aerem deorsum. Item Instantiae Conformes sunt, Gummi arborum, &pleraeque Gemmae rupium. Vtraque enim nil aliud sunt, quam Exudationes, &percolationes Succorum: In primo genere scilicèt, Succorum ex Arboribus; in secundo, ex saxis: vnde gignitur Claritudo &splendor in vtrisque, per percolationem nimirùm tenuem &accuratam. Nam inde fit etiam, quod Pili Animalium non sint tam pulchri, &tam viuidi coloris, quàm Auium Plumae complures; quia Succi non tam delicatè percolantur per cutem, quam per calamum. Item Instantiae Conformes sunt, Scrotum in Animalibus Masculis; &Matrix in Femellis.