Latin
230
Bacon, Instauratio magna 230
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò vt nobilis illa Fabrica, per quam Sexus differunt, (quatenùs ad Animalia terrestria) nil aliud videatur esse, quam secundùm Exterius &Interius; vi scilicèt maiore Caloris genitalia in Sexti Masculo protrudente in exterius, vbi in Femellis nimis debilis est Calor quàm vt hoc facere poßit: vnde accidit, quòd contineantur Interius. Item Instantiae Conformes sunt, Pinnae Piscium &Pedes Quadrupedum, aut Pedes &Alae Volucrum; quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu Serpentum. Adeò vt in Fabricâ Vniuersi, Motus viuentium plerunque videatur expediri per quaterniones Artuum, siue Flexionum. Item Dentes in Animalibus terrestribus, &Rostra in Auibus, sunt Instantie Conformes: vnde manifestum est, in omnibus Animalibus perfectis, fluere duram quandam substantiam versùs Os. Item non absurda est Similitudo &Conformitas illa, vt Homo sit tanquàm Planta inuersa. Nam radix neruorum &facultatum Animalium, est Caput; Partes autem seminales sunt infimae, non computatis extremitatibus tibiarum &brachiorum. At in Plantâ, radix (quae instar Capitis est) regulariter infimo loco collocatur, semina autem supremo. Denique illud omninò praecipiendum est, &saepiùs monendum; vt diligentia hominum in Inquisitione &Congerie Naturalis Historiae, deinceps mutetur planè, &vertatur in contrarium eius quod nunc in vsuest. Magna enim hucusque, atque adeò curiosa fuit hominum industria, in notandâ rerum varietate, atque explicandis accuratis Animalium, Herbarum, &Foßilium differentijs; quarum pleraeque magis sunt Lusus Naturae, quam seriae alicuius vtilitatis versus Scientias. Faciunt certè huiusmodi Res ad delectationem, atque etiam quandoque ad Praxin; verùm ad introspiciendam Naturam parùm, aut nihil. Itaque conuertenda planè est opera, ad inquirendas ¬andas rerum Similitudines &Analoga, tam in integralibus, quàm partibus.