Latin
231
Bacon, Instauratio magna 231
Unproofread scanNot analysed yet
Illae enim sunt, quae Naturam vniunt, &constituere Scientias incipiunt. Verùm in his omninò est adhibenda Cautio grauis, &seuera. vt accipiantur pro Instantijs Conformibus &Proportionatis, illae quae denotant Similitudines (vt ab initio diximus) Physicas; id est, reales &substantiales, &immersas in Naturâ; non fortuitas &ad speciem; multò minùs superstitiosas aut curiosas, quales Naturalis Magiae scriptores (homines leuißimi, &in rebus tam serijs, quales nunc agimus, vix nominandi) vbique ostentant. magna cum vanitate &desipientiâ, inanes Similitudines &Sympathias rerum describentes, atque etiam quandoque affingentes. Verùm his mißis, etiam in ipsâ Configuratione MMundi in Maioribus, non sunt negligendae Instantię Conformes: veluti Africa, &Regio Peruuiana, cum Continente se porrigente vsque ad Fretum Magellanicum. Vtraque enim Regio habet similes Isthmos, &similia Promontoria, quod non temerè accidit. Item Nouus &Vetus Orbis; in eo quòd vtrique Orbes versus Septentriones lati sunt, &exporrecti; versùs Austrum autem angusti &acuminati.