Latin
232
Bacon, Instauratio magna 232
Unproofread scanNot analysed yet
Item Instantiae Conformes nobilißimae sunt, Frigora intensa in Mediâ (quam vocant) Aëris Regione; &Ignes acerrimi, qui saepè reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis; quae duae res sunt Vltimitates &Extrema; Naturae scilicèt Frigidi, versùs Ambitum Coeli, &Naturae Calidi versùs viscera Terrae; per Antiperistasin, siue Reiectionem Naturae Contrariae. Postremò autem in Axiomatibus Scientiarum, notatu digna est Conformitas Instantiarum. Veluti Tropus Rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum; Conformis est Tropo Musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae. Similitèr, Postulatum Mathematicum, vt quae eidem Tertio aequalia sunt, etiam inter se sint aequalia; Conforme est cum Fabricâ Syllogismi inLogicâ; qui vnit ea quae conueniunt in Medio. Denique multum vtilis est in quamplurimis, Sagacitas quaedam in conquirendis &indagandis Conformitatibus &Similitudinibus Physicis. XXVIII. Nter Pręrogatiuas Instantiarum, ponemus sepE timo loco Instantias Monodicas; quas etiam Irregulares, siue Heteroclitas (sumpto vocabulo à Grammaticis) appellare consueuimus. Eae sunt, quae ostendunt corpora in Concreto; quae videntur esse Extrauagantia, &quasi Abrupta in Naturâ, &minimè conuenire cum alijs rebus eiusdem generis. Etenim Instantiae Conformes sunt similes alterius: at Instantiae Monodicae sunt sui similes. Vsus verò Instantiarum Monodicarum est talis, qualis est Instantiarum Clandestinarum: viz.