Latin
233
Bacon, Instauratio magna 233
Unproofread scanNot analysed yet
ad euehendam &vniendam Naturam ad inuenienda Genera, siue Communes Naturas, limitandas postea per Differentias veras. Neque enim desistendum ab Inquisitione, donec proprietates &qualitates, quae inueniuntur in huiusmodi rebus quae possunt censeri pro Miraculis Naturae, reducantur &comprehendantur sub aliquâ Formâ siue Lege certâ: vt Irregularitas siue Singularitas omnis reperiatur pendere ab aliquâ Formâ CommuniMiraculum verò illud, sit tandem solummodò in Differentijs accuratis, &gradu, &concursu raro; &non in ipsâ Specie: Vbi nunc Contemplationes hominum non procedant vltrà, quàm vt ponant huiusmodi res pro Secretis &Magnalibus Naturae, &tanquàm Incausabilibus, &pro Exceptionibus Regularum Generalium. Exempla Instantiarum Monodicarum sunt, Sol, &Luna, inter Astra. Magnes, inter Lapides; Argentum viuum, inter Metalla; Elephas, inter Quadrupedes; Sensus Veneris, inter genera Tactûs; Odor Venaticus in Canibus, inter genera Olfactûs. Etiam S. litera apud Grammaticos, habetur pro Monodicâ; ob facilem compositionem, quam sustinet cum Consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus: quod nulla alia litera facit. Plurimi autem faciendae sunt huiusmodi Jnstantiae; quia acuunt &viuificant Inquisitionem, &medentur Intellectui deprauato à Consuetudine, &ab ijs quae fiunt plerunque, XXIX. Xter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus loco