Latin
234
Bacon, Instauratio magna 234
Unproofread scanNot analysed yet
*Octauo Instantias Deuiantes; Errores scilicèt Naturae, &Vaga, ac Monstra: vbi Natura declinat &deflectit a cursu ordinario. Differunt enim Errores Naturae ab Instantijs Monodicis, in hoc; quòd Monodicae sint Miracula Specierum, at Errores sint Miracula Indiuiduorum. Similis autem ferè sunt vsus; quia rectificant Intellectum aduersùs consueta, &reuelant Formas Communes. Neque enim in his etiam desistendum ab Inquisitione, donec inueniatur Causa huiusmodi Declinationis. Veruntamèn Causa illa non exurgit ad Formam aliquam propriè, sed tantùm ad latentem processum ad Formam. Qui enim Vias Naturae nouerit, is Deuiationes etiam faciliùs obseruabit. At rursùs, qui Deuiationes nouerit, is accuratiùs Vias describet. Atque in illo differunt etiam ab Instantijs Monodicis, quòd multo magis instruant Praxin &Operatiuam. Nam nouas Species generare, arduum admodùm foret: at Species notas variare, &indè Rara multa ac Inusitata producere, minùs arduum. Facilis autem transitus est à Miraculis Naturae, ad Miracula Artis.