Latin
235
Bacon, Instauratio magna 235
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim deprehendatur semel Natura in variatione suâ eiusque ratio manifesta fuerit; expeditum erit eò deducere Naturam per Artem, quò per Casum aberrauerit. Neque solùm eo, sed &aliorsùm. cùm Errores ex vnâ parte monstrent &aperiant viam ad Errores &Deflexiones vndequaque. Hîc verò Exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est Congeries siue Historia Naturalis particularis, omnium Monstrorum, &partuum Naturae Prodigiosorum; omnis denique Nouitatis, &Raritatis, &Inconsueti in Naturâ. Hoc verò faciendum est cum seuerißimo delectu, vt constet fides. Maximè autem habenda sunt pro suspectis, quae pendent quomodocunque à Religione; vt Prodigia Liuij: Nec minùs, quae inueniuntur in Scriptoribus Magiae Naturalis, aut etiam Alchymiae, &huiusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt &amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex graui &fidâ Historiâ, &auditionibus certis. XXX INter Prerogatiuas Instantiarum, ponemus loco *Nono Instantias Limitaneas, quas etiam Participia vocare consueuimus. Eae verò sunt, quae exhibent species Corporum tales, quae videntur esse compositae ex speciebus duabus, vel Rudimenta inter speciem vnam &alteram. Hae verò Instantiae inter Instantias Monodicas siue Heteroclitas rectè numerari possunt: Sunt enim in vniuersitate rerum Rarae &Extraordinariae. Sed tamen ob dignitatem, scorsim tractandae &ponendae sunt: Optimè enim indicant compositionem &fabricam rerum, &innuunt causas Numeri &Qualitatis Specierum Ordinariarum in Vniuerso, &deducunt Intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest. Harum Exempla sunt: Muscus, inter Putredinem &Plantam.