Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis igitur relinquamus Syllogismo &huiusmodi Demonstrationibus famosis ac iactatis, iutrisdictionem in Artes populares &opinabiles, (nil enim in hac parte mouemus) tamen ad Naturam Rerum, Inductione per omnia, &tam ad minores propositiones, quàm ad maiores vtimur. Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae Sensum tuetur, &Naturam premit, &Operibus imminet ac ferè immiscetur. Itaque Ordo quoque demonstrandi planè inuertitur. Adhuc enim res ita geri consueuit; vt à sensu &particularibus primo loco ad maximè generalia aduoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur; ab illis caetera per media deriuentur: Viâ certè compendiariâ, sed praecipiti; &ad Naturam imperuiâ, ad Disputationes verò procliui &accommodatâ. At secundùm nos, Axiomata continentèr, &gradatim excitantur, vt nonnisi postremo loco ad Generalißima veniatur: Ea verò Generalißima euadunt, non notionalia, sed benè terminata; &talia quae Natura vt reuera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis. At in formâ ipsâ quoque Inductionis, &iudicio quod per eam sit, opus longè maximum mouemus. Ea enim de quà Dialectici loquuntur, quae procedit per Enumerationem simplicem, puerile quiddam est, &precariò concludit, &periculo ab instantiâ contradictoriâ exponitur, &consueta tantùm intuetur; nec exitum reperit. Atqui opus est ad Scientias Inductionis formà tali, quae experientiam soluat, &separet, &per exclusiones ac reiectiones debitas necessariò concludat. Quòd si Fudicium illud vulgatum Dialecticorum tam operosum fuerit, &tanta ingenia exercuerit; quantò magis laborandum est in hoc altero, quod non tantùm ex Mentis penetralibus, sed etiam ex Naturae visceribus extrahitur?