Latin
240
Bacon, Instauratio magna 240-2
Unproofread scanNot analysed yet
Instantiarum Conformium, Instantiarum Monodicarum, Instantiarum Deuiantium, Instantiarum Limitanearum, Instantiarum Potestatis) non debeant reseruari, donec inquiratur Natura aliqua certa; (quemadmodum Instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus; nec non plurimae ex ijs, quae sequentur, reseruari debent:) sed statìm iam ab initio facienda est earum Collectio, tanquam Historia quaedam particularis; eò quòd digerant ea quae ingrediuntur Intellectum, &corrigant prauam complexionem Intellectus ipsius, quem omninò necesse est imbui, &infici, &demùm peruerti ac distorqueri ab incursibus quotidianis &consuetis. taque adhibendae sunt eae Instantiae tanquam Praeparatiuum aliquod, ad rectificandum &expurgandum Intellectum. Quicquid enim abducit Intellectum à consuetis, aequat &complanat aream eius, ad recipiendum Lumen siccum &purum Notionum verarum. Quin etiam huiusmodi Instantiae sternunt &praestruunt viam ad Operatiuam, vt suo loco dicemus, quando de Deductionibus ad Praxin sermo erit.