Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 241
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. ter Praerogatiuas Instantiarum ponemus loco A Vndecimo Instantias Comitatûs, atque Hostiles; quas etiam Instantias propositionum fixarum appellare consueuimus. Eae sunt Instantiae, quae exhibent aliquod Corpus siue Concretum tale, in quo Natura Inquisita perpetuò sequatur tanquàm Comes quidam indiuiduus: aut contrà, in quo Natura Jnquisita perpetuò fugiat, atque ex Comitatu excludatur, vt Hostis &inimicus. Nam ex huiusmodi Instantijs formantur Propositiones certae &Vniuersales; aut Affirmatiuae, aut Negatiuae: in quibus Subiectum erit tale Corpus in Concreto, Praedicatum verò Natura ipsa Inquisita.