Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 242
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Propositiones particulares omninò Fixae non sunt, vbi scilicèt Natura Inquisita reperitur in aliquo Concreto fiuxa &mobilis, vizAccedens, siue Acquisita: aut rursùs Recedens, siue Deposita. Quocircâ Particulares Propositiones non habent Praerogatiuam aliquam maiorem, nisi tantùm in Casu Migrationis, de quo anteà dictum est. Et nihilominùs, etiam Particulares illae Propositiones comparatae &collatae cum Vniuersalibus, multùm iuuant; vt suo loco dicetur. Neque tamen, etiam in Vniuersalibus istis Propositionibus exactam aut absolutam Affirmationem vel Abnegationem requirimus. Sufficit enim ad id quod agitur, etiam si Exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur. Vsus autem Instantiarum Comitatûs est, ad angustiandam Affirmatiuam Formae. Quemadmodùm enim in Instantijs Migrantibus angustiatur Affirmatiua Formae, viz, vt necessariò poni debeat Forma rei esse aliquid, quod per Actum illum Migrationis inditur aut destruitur: Ita etiam in Instantijs Comitatus angustiatur Affirmatiua Formae; vt necessariò poni debeat Forma rei esse aliquid, quod talem Concretionem corporis subingrediatur, aut contrà ab eádem abhorreat; vt qui benè nôrit Constitutionem aut Schematismum huiusmodi corporis, non longè abfuerit ab extrahenda in lucem Formâ Naturae Inquisitae. Exempli gratiâ; sit Natura Inquisita, Calidum. Instantia Comitatûs, est Flamma. Etenim in Aquâ, Aëre, Lapide, Metallo, &alijs quàmplurimis, Calor est mobilis, &accedere potest &recedere: At omnis Flamma est calida, ita vt Calor in concretione Flammae perpetuò sequatur. At Instantia Hostilis Calidi nulla reperitur apud nos. Nam de visceribus Terrae nihil constat ad sensum; sed eorum Corporum, quae nobis nota sunt, nulla prorsùs est Concretio quae non est susceptibilis Caloris. At rursùs, sit Natura Inquisita, Consistens: Instantia Hostilis, est Aer.