Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 243
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim Metallum potest fluere, potest consistere; similitèr Vitrum; etiam Aqua potest consistere, cùm conglaciatur: at impossibile est vt Aer vnquam consistat, aut exuat fluorem. Verum de Instantijs huiusmodi Propositionum fixarum supersunt duo Monita, quae vtilia sunt ad id quod agitur. Primum, vt si defuerit planè Vniuersalis Affirmatiua aut Negatiua, illud ipsum diligentèr notetur tanquàm Non-Ens: sicut fecimus de Calido, vbi Vniueusalis Negatiua (quatenùs ad Entia quae ad nostram notitiam peruenerint) in rerum naturá deest. Similiter, si Natura Inquisita sit Aeternum, aut Incorruptibile; deest Affirmatiua Vniuersalis hîc apud nos. Neque enim praedicari potest Aeternum aut Incorruptibile de aliquo corpore eorum, quae infra Coelestia Alterum Mosunt, aut supra interiora Terrae. nitum est, vt Propositionibus Vniuersalibus, tam Affirmatiuis quàm Negatiuis de aliquo Concreto, subiungantur simul ea Concreta, quae proximè videntur accedere ad id quod est ex Non-Entibus: vt in Calore Flammae mollißimae &minimùm adurentes; in Incorruptibili, Aurum, quod proximè accedit. Omnia enim ista indicant terminos Naturae inter Ens &NonEns; &faciunt ad Circumscriptiones Formarum, nè gliscant &vagentur extra conditiones Materiae. XXXIV.