Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 244
Unproofread scanNot analysed yet
Nter Praerogatiuas Instantiarum, ponemus lo4 lo Duodecimo ipsas illas Instantias Subiunctiuas de quibus in superiori Aphorismo diximus: quas etiam Instantias Vltimitatis siue Termini, appellare consueuimus. Neque enim huiusmodi Instantiae vtiles sunt tantùm, quatenùs subiunguntur Propositionibus Fixis verùm etiam per se, &in proprietate suâ. Indicant enim non obscurè veras Sectiones Naturae, &Mensuras rerum, &illud Quousque Natura quid faciat &ferat, &deinde Transitus Naturae ad aliud. Talia sunt; Aurum, in Pondere; Ferrum, in Duritie; Cete, in Quantitate Animalium. Canis, in Odore; Inflammatio Pulueris pyrij, in Expansione celeri; &alia id genus. Nec minùs exhibenda sunt ea, quae sunt Vltima gradu infimo, quàm quae supremo: vt Spiritus vini, in Pondere; Sericum, in Mollitie; Vermiculi cutis, in Quantitate Animalium; &caetera. XXXV. YNter Praerogatiuas Instantiarum; ponemus loco IDecimo tertio Instantias Foederis siue Vnionis. Sae sunt, quae confundunt &adunant Naturas, quae