Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 245
Unproofread scanNot analysed yet
existimantur eße Hetèrogeneae; &pro talibus notantur &signantur per diuisiones receptas. At Instantiae Foederis ostendunt operationes &effectus, quae deputantur alicui ex illis Heterogeneis vt propria competere etiam alijs ex Heterogeneis; vt conuincatur ista Heterogenta (quae in opinione est) vera non eße, aut essentialis; sed nil aliud esse, quàm Modificatio Naturae communis. Optimi itaque sunt vsus ad eleuandum &euehendum Intellectum à Differentijs ad Genera; &ad tollendum laruas &simulachra rerum, prout occurrunt &prodeunt personatae in substantijs Concretis. Exempli gratiâ: sit Natura Inquisita, Calidum. omninò videtur esse diuisio solennis &authentica, quòd sint tria genera Caloris; viz. Calor Coelestium, Calor Animalium, &Calor Ignis: quodque isti Calores (praesertim vnus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa eßentiâ &specie, siue naturâ specificà differentes &planè heterogenei: Quandoquidèm Calor Coelestium &Animalium generet &foueat, at Calor Ignis contrà corrumpat &destruat. Est itaque Instantia Foederis Experimentum illud satis vulgatum; Cùm recipitur ramus aliquis vitis intra domum vbi sit focus aßiduus, ex quo maturescunt vuae, etiam mense integro citiùs quam foràs: Ita vt maturatio fructûs etiam pendentis super arborem fieri poßit scilicet ab Igne, cùm hoc ipsum videatur esse opus proprium Solis.