Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 246
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque ab hoc initio facilè insurgit Intellectus, repudiatâ Heterogeniâ essentiali, ad inquirendum quae sint Differentiae illae, quae reuerà reperiuntur inter Calorem Solis &Ignis; ex quibus sit, vt eorum operationes sint tam dißsimiles, vtcunque illi ipsi participent ex Naturâ communt. Quae Differentiae reperientur quatuor: viz. Primò, quòd Calor Solis respectu Caloris Ignis, sit gradu longè clementior &lenmior: Secundò, quòd sit (praesertim vt defertur ad nos per Aërem) qualitate multò humidior: Tertiò, (quod Caput rei est) quòd sit summè inaequalis. atque accedens &auctus, &deinceps recedens &diminutus: id quod maximè confert ad Generationem corporum. Rectè enim asseruit Aristoteles, causam principalem Generationum &Corruptionum quae fiunt hîc apud nos in superficie Terrae, esse viam obliquam Solis per Zodiacum: vnde Calor Solis, partìm per vicißitudines Diei &Noctis, partim per successiones Aestatis &Hyemis, euadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille Vir, id quod ab eo rectè inuentum fuit, statim corrumpere &depraiare. Nam vt Arbiter scilicèt Naturae (quod illi in more est) valdè Magistralitèr aßignat causam Generationis, Accessui Solis; causam autem Corruptionis, Recessui: cùm vtraque res (Accessus videlicèt Solis, &Recessus) non respectiuè, sed quasi indifferentèr praebeat causam tam Generationi quàm Corruptioni: quandoquidem inaequalitas Caloris, Generationi &Corruptioni rerum; aequalitas, Conseruationi tantùm ministret. Est &Quarta Differentia inter Calorem Solis &Ignis, magni prorsus momenti: viz. quòd Sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, vbi operationes Ignis (vrgente hominum impatientiâ) per breuiora interualla ad exitum perducantur.