Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si quis id sedulò agat, vt Calorem Ignis attemperet &reducat ad gradum moderatiorem &leniorem; (quod multis modis facilè sit) deinde etiam inspergat &admisceat nonnullam humiditatem; maximè autem si imitetur Calorem Solis in inaequalitate; postremò, si moram patientèr toleret, (non certè eam quae sit proportionata operibus Solis, sed largiorem, quam homines adhibere solent in operibus Ignis;) Juis facilè missam faciet Heterogeniam illam Caloris: &vel tentabit, vel exaequabit, vel in aliquibus vincet opera Solis, per Calorem Ignis. Similis Instantia Foederis est, resuscitatio Papilionum ex frigore stupentium &tanquam emortuarum, per exiguum teporem Ignis: vt facilè cernas, non magis negatum esse Igni viuificare Animantia, quam maturare Vegetabilia. Etiam Inuentum illud celebre Fracastorij de Sartagine acritèr calefactà, quâ circundant Medici capita Apoplecticorum desperatorum, expandit manifestè spiritus animales, ab humoribus &obstructionibus Cerebri compressos &quasi extinctos; illosque ad motum excitat, non aliter quam Ignis operatur in Aquam aut Aërem; &tamen per consequens viuificat. Etiam Qua aliquandò excluduntur per Calorem Ignis; id quod prorsùs imitatur Calorem Animalem: &complura ciusmodi: vt nemo dubitare poßit, quin Calor Ignis in multis subiectis modificari poßit ad imaginem Caloris Coelestium &Animalium. Similitèr sint Naturae Inquisitae, Motus &Quies. Videtur esse diuisio solennis atque ex intimâ Philosophiâ, quòd corpora Naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent siue quiescant. Aut enim est Motus sine termino, aut Statio in termino, aut Latio ad terminum.