Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 26
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen hîc finis. Nam fundamenta quoque Scientiarum fortiùs deprimimus &solidamus. atque Initia inquirendi altius sumimus, quàm adhuc homines fecerunt: ea subijciendo examini, quae Logica vulgaris tanquam fide alienâ recipit. Etenim Dialectici principia Scientiarum à Scientiis singulis tanquam mutuò sumunt: rursus notiones mentis primas venerantur: Postremò informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt. At nos Logicam veram singulas Scientiarum Prouincias maiore cum imperio, quàm penes ipsarum Principia sit, debere ingredi decreuimus: atque illa ipsa Principia putatiua ad rationes reddendas compellere, quousque planè constent. Quod verò attinet ad notiones primas Intellectus. nihil est eorum, quae Intellectus sibi permissus congeßit, quin nobis pro suspecto sit, nec vllo modo ratum, nisi nouo iudicio se stiterit, &secundùm illud pronuntiatum fuerit. Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus. Sensus enim fallunt vtique; sed &errores suos indicant: Verùm errores praestò, indicia eorum longè petita sunt. Duplex autem est Sensùs culpa: Aut enim destituit nos, aut decipit.