Latin
307
Bacon, Instauratio magna 307
Unproofread scanNot analysed yet
Sit Motus Quintus, Motus Continuationis: Intelligimus autem non Continuationis simplicis &primariae, cum corpore aliquo altero; (nam ille est Motus Nexûs) sed Continuationis sui, in Corpore certo. Certißimum enim est, quòd Corpora omnia solutionem Continuitatis exhorreant; alia magis, alia minùs, sed omnia aliquatenùs. Nam vt in Corporibus Duris (veluti Chalybis, Vitri) Reluctatio contra Discontinuationem est maximè robusta &valida; ita etiam in Liquoribus, vbi cessare aut languere saltem videtur Motus eiusmodi, tamen non prorsus reperitur Pruuatio eius; sed planè inest ipsis in gradii tanquam insimo, &prodit se in Experimentis plurimis; sicut in Bullis, in rotunditate Guttarum, in silis tenuioribus Stillicidiorum, &in sequacitate Corporum Glutinosorum, &eiusmodi. Sed maximè omnium se ostendit Appetitus iste, si Discontinuatio tentetur vsque ad fractiones minores. Nam in Mortarijs, post contusionem ad certum gradum, non ampliùs operatur Pistillum: Aqua non subintrat rimas minores: Quin &ipse Aër, non obstante subtilitate corporis ipsius, Poros Vasorum paulò solidiorum non pertransit subitò, nec nisi per diuturnam insinuationem. Sit Motus Sextus, Motus quem nom inamus Motum ad Lucrum, siue Motum Indigentiae.