Latin
308
Bacon, Instauratio magna 308
Unproofread scanNot analysed yet
Is est, per quem Corpora, quando versantur inter planè Heterogenea &quasi inimica; si fortè nanciscantur copiam aut commoditatem euitandi illa Heterogenea, &se applicandi ad magis Cognata; (licèt illa ipsa Cognata talia fuerint, quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, &tanquam potiora malunt; &Lucri loco (vnde vocabulum sumpsimus) hoc ponere videntur, tanquam talium Corporum indiga. Exempli gratia: Aurum, aut aliud Metallum foliatum non delectatur Aëre circumfuso. Itaque si Corpus aliquod Tangibile &Crassum nanciscatur, (vt Digitum, Papyrum, quiduis aliud adhaeret statìm, nec facilè diuellitur. Etiam Papyrus, aut Pannus, &huiusmodi, non bene se habent cum Aere qui inseritur &commistus est in ipsorum Poris. Itaque Aquam aut Liquorem libentèr imbibunt, &Aërem exterminant. Etiam Saccharum, aut Spongia infusa in Aquam aut Vinum, licèt pars ipsorum emineat &longè attollatur suprà Vinum aut Aquam, ta men Aquam aut Vinum paulatim &per gradus attrahunt in sursum. Vnde optimus Canon sumitur Aperturae &Solu tionum Corporum. Mißis enim Corrosiuis &Aquis fortibus, quae viam sibi aperiunt; si poßit inueniri Corpus proportionatum &magis consentiens &amicum Corpori alicui solido, quàm illud cum quo tanquam per neceßitatem commiscetur; statim se aperit &relaxab Corpus, &illud alterum intrò recipit, priore excluso aut summoto. Neque operatur &potest iste Motus ad Lucrum, solummodò ad Tactum. Nam Electrica Operatio (de quâ Gilbertus, &alij post eum tantas excitárunt fabulas) non alia est quam Corporis per fricationem leuem excitati Appetitus; qui Aerem non bene tolerat, sed aliud tangibile mauult, si reperiatur in propinquo.