Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 32
Unproofread scanNot analysed yet
Neque Corporum tantùm Historiam exhibemus, sed diligentiae insuper nostrae esse putauimus, etiam Virtutum ipsarum (illarum dicimus, quae tanquàm Cardinales in Naturâ censeri poßint, &in quibus Naturae primordia planè constituuntur, vtpotè Materia primis Paßionibus ac desiderijs; viz. Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Graui, Leui, alijsque haud paucis) Historiam seorsum comparare. Enimuerò vt de Subtilitate dicamus, planè conquirimus genus Experimentorum longè subtilius &simplicius quàm sunt ea quae occurrunt. Complura enim à tenebris educimus &eruimus, quae nulli in mentem venisset inuestigare, nisi qui certo& constanti tramite ad inuentionem Causarum pergeret; cùm in se nullius magnoperè sint vsus; vt liquidò appareat, ea non propter se quaesita esse; sed ita prorsus se habeant illa ad Res &Opera, quemadmodùm literae Alphabeti se habeant ad Orationem &verba: quae licèt per se inutiles, eaedem tamen omnis sermonis elementa sunt. In Delectu autem Narrationum &Experimentorum meliùs hominibus cauisse nos arbitramur, quàm qui adhuc in Historia Naturali versati sunt. Nam omnia fide oculatâ, aut saltem perspectâ, &summa quadam cum seueritate recipimus: ita vt nil referatur auctum Miraculi causâ, sed quae narramus, à fabulis &vanitate casta &intemerata sint. Quinetiam &recepta quaeque ac iactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt &inueterata sunt) nominatim proscribimus ¬amus, ne Scientijs ampliùs molesta sint.