Latin
314
Bacon, Instauratio magna 314
Unproofread scanNot analysed yet
Insignis etiam est Motus Coitionis Argenti Viui &Auri; adeò vt Aurum alliciat Argentum Viuum, licèt confectum in vnguenta: atque Operarij inter vapores Argenti Viui soleant tenere inore frustum Auri ad colligendas emißiones Argenti Viui, aliàs crania &ossa eorum inuasuras; vndè etiam frustum illud paulò post albescit. Atque de Motu Congregationis Minoris haec dicta sint. Sit Motus Nonus, Motus Magneticus; qui licèt sit ex genere Motus Congregationis Minoris, tamen si operetur ad Distantias magnas, &super Massas rerum magnas, Inquisitionem meretur separatam; praesertìm si nec incipiat à Tactu, quemadmodùm Plurimi, nec perducat actionem ad Tactum, quemadmodùm omnes Motus Congregatiui; sed Corpora tantùm eleuet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam vltrà. Nam si Luna attollat Aquas, aut turgescere aut intumescere faciat Humida; aut Coelum Stellatum attrahat Planetas versùs sua Apogaea; aut Sol alliget Astra Veneris &Mercurij, nè longiùs absint à Corpore eius, quàm ad Distantiam certam; videntur hi Motus nec sub Congregatione Maiore, nec sub Congregatione Minore benè collocari, sed esse tanquàm (ongregatiua Media &imperfecta, ideóque Speciem debere constituere propriam. Sit Motus Decimus, Motus Fugae; Motus scilicèt Motui Congregationis Minoris contrarius; per quem Corpora ex Antipathiâ fugiunt &sugant inimica, séque ab illis separant, aut cum illis miscere se recusant.