Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quod enim prudentèr animaduertit quidam; fabulas, &superstitiones, &nugas, quas Nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam seriò deprauare: ita eadem nos mouit ratio, vt solliciti atque etiam anxij simus, ne ab initio, cùm veluti infantiam Philosophiae sub Historia Naturaii tractemus &curemus, illa alicui vanitati assuescat. At in omni Experimento nouo &paulò subtiliore, licèt (vt nobis videtur) certo ac probato, modum tamen experimenti, quo vsi sumus, apertè subiungimus: vt, postquàm patefactum sit, quomodò singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse &adhaerere poßit; atque ad probationes magis fidas, &magis exquisitas (si quae sint) expergiscantur, Denique vbique monita, &scrupulos, &cautiones aspergimus, religione quadam, &tanquam exorcismo omnia phantasmata eijcientes, ac cohibentes. Postremò, cùm nobis exploratum sit, quantoperè Experientia &Historia aciem mentis humanae disgreget: &quàm difficile sit (praesertim animis vel teneris, vel praeoccupatis) à principio cum Naturà consuescere; adiungimus saepiùs obseruationes nostras tanquam primas quasdam conuersiones &inclinationes, ac veluti aspectus Historiae ad Philosophiam: vt &pignoris loco hominibus sint, eos in Historiae fluctibus perpetuo non detentos iri; vtque, cùm ad opus Intellectùs deueniatur, omnia sint magis in procinctu.