Latin
322
Bacon, Instauratio magna 322
Unproofread scanNot analysed yet
At Circulationes illas in Liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequàm se liberare possunt, se inuicèm releuant, vt Compreßionem illam ex aequo tolerent; Motui Libertatis verius aßignamus. Sit Motus decimus quintus, Motus Pertransitionis, siue Motus secundum Meatus; per quem Virtutes Corporum magis aut minùs impediuntur, aut prouehuntur à Medijs ipsorum, pro Naturâ Corporum &Virtutum Operantium, atque etiam Medij. Aliud enim Medium Luci conuenit, aliud Sono, aliud Calori &Frigori, aliud Virtutibus Magneticis, necnon alijs nonnullis respectiuè. Sit Motus decimus sextus, Motus Regius (ita enim eum appellamus) siue Politicus; per quem Partes in Corpore aliquo Praedominantes &Imperantes, reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, &cogunt eas adunari, separari, consistere moueri, collocari, non ex desiderijs suis, sed prout in Ordine sit &conducat, ad benè esse Partis illius Imperantis; adeò vt sit quasi Regimen &Politia quaedam, quam exercet Pars Regens, in partes Subditas. Eminet autem hic Motus praecipuè in Spiritibus Animalium, qui Motus omnes partium reliquarum, quamdiù ipse in vigore est, contemperat. Inuenitur autem in alijs Corporibus in gradu quodam inferiore; quemadmodùm dictum est de Sanguine &Vrinis, quae non soluuntur, donec Spiritus qui partes earum commiscebat &cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus. Neque iste Motus omninò Spiritibus proprius est, licèt in plerisque Corporibus Spiritus dominentur ob Motum celerem, &penetrationem.